Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 18
1  Anno ab urbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octavus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem. 2  vixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumventus occisus est. 3  Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno invasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. 4  Anno ab urbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelius Antoninus vicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor. 5  hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est. 6  Anno ab urbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander vicensimus primus ab Augusto senatus ac militum voluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit; 7  cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curavit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen regem eorum maximo bello victor oppressit. 8  Ulpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est.

Zurück